monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 12 > 28 > sectio 690 > sectio 438 > {r} > sectio 119 > sectio 392 > sectio 9 > 24 > sectio 453 > 11 > sectio 278 > sectio 185 > csg458.184 > sectio 29 > sectio 381 > sectio 188 > sectio 1 > csg458.187 > sectio 240 > sectio 666 > 18 > 23 > uwbM.p.th.q.1a.47 > 55 > csg51.75 > sectio 531 > sectio 375 > sectio 9 > sectio 8 > sectio 320 > sectio 628 > sectio 3 > sectio 5 > 36 > hlw17.472 > sectio 83 > sectio 428 > sectio 12 > sectio 9 > 40
Beda, De Natura Rerum, XXXIX. De aestu Oceani. <<<     >>> XLI. Cur sit amarum.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XL. Cur mare non crescat. [

INC. AUCT. GLOSSAE. Quod mare fluviorum accursu non augetur, dicunt naturaliter salsis vadis fluentum dulce consumi. Utrum ventorum spiritu aquae erigantur, an lunari cursu increscant, an sole trahente decrescant, hoc Deo soli cognitum est, cuius et opus mundus, solique omnis mundi ratio nota est. Oceani autem magnitudo incomparabilis, et intransmeabilis, latitudo prohibetur. Mundi philosophi aiunt, quod post Oceanum terra nulla sit, sed solo denso aere nubili contineatur mare, sicut et terra subterius. Salomon autem dicit: Ad locum autem unde exeunt flumina revertuntur. Unde intelligitur, mare non crescere, quod etiam per quosdam occultos meatus aquae revolutae in fontes suos refluant, et solito cursu super suos amnes recurrant. Mare propterea factum est, ut omnium cursus fluminum recipiat. Cuius cum sit altitudo diversa, indiscreta est tamen dorsi eius aequalitas. Unde et aequor appellatum creditur, quod superficies eius aequalitas sit. Physici autem dicunt mare altius esse terris.

IOAN. NOV. SCHOLIA. Salsis vadis fluentum dulce consumi. Scilicet prae calore, quod idem et cineres efficiunt.

Vapore solis absumi. In hac sententia est Aristoteles libro II Meteorologiae.

Lacis lacunisque. Id est lacubus, utroque enim modo dicitur. Est hoc videre in paludibus quae, hiberno imbre stagnantes, aestate a sole desiccantur.

Vel etiam occulto meatu in suos refluere fontes. Quemadmodum scriptum est in Ecclesiaste: Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat. Ad locum enim unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant.

]


1 Quod mare fluviorum [A, B, C, occursu.] accursu non augetur, dicunt naturaliter salsis vadis fluentum dulce consumi, vel ventis aut vapore solis abripi, ut in lacis lacunisque probamus in brevi momento desiccatis, vel etiam occulto meatu in suos refluere fontes, et solito per suos amnes gressu recurrere; marinis autem aquis dulces superfundi, utpote leviores; ipsas vero ut gravioris naturae, magis sustinere superfusas.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.233 bnf1615.270 bnf8671.61 bnf11130.81 bnf13013.46 csg248.90 csg250.139 csg251.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik